Rollo Primo
del Venenerabile Seminariorio de’ Chierici
di quuesta Città di Girgenti
cc. 1r.-2v.
Donatio Palatii nuncupati lo Steri Grandi
delli Chiaramunti pro seminario construendo.
Die XX Julii VIII indictionis 1610
in castro terrae Siculianae
(al margine) Donatio Palatii
nuncupati dello Steri Grandi
pro Seminario construendo.
Testamur quod presens coram nobis D. Blasius
Isfar et Corilles Baro Siculianae dimidii iussi
mihi notario cognitus attendens quantum sit necessarium in civitate
Agrigenti habere locum prope Cathedralem Ecclesiam Re.mum Prelatum
pro construendo Seminario iam instituto in ditta Cathedrali
Ecclesia et tenente ipso Barone ac possidente Palatium
nuncupatum lo Steri Grandi delli Chiaramunti prope
dittam Cathedralem quod fuit et est satis opportunum pro dicto
effectu, cupiens quod tale opus opera et industria Rev.mi
fratris Vincentii Bonincontro Episcopi Agrigentini ac liberalitate
et auxilio ipsius Baronis effectum omnimodum sortiatur
vigore praesentis actus ea donatione, quae dicitur mera pura simplex
et irrevocabiliter inter vivos dedit et donavit, ac donat
et ipsius donationis titulo et causa habere licere concessit
et concedit praedicto Re.mo Fratri Vincentio Bonincontro
Dei et S. Sedis Ap.licae gratia Episcopo Agrig.no absenti me Notario
pro eo legitime stipulante et recipiente praedictum locum sive Palatium
nuncupatum lu Steri Grandi integre et indiminute cum
eius stantiis, dammusis, cortilibus, casalenis, cisternis,
stagnone ac omnibus et singulis aliis in eo existentibus, situm et
positum in prae.cta Civitate Agri.i et in contrata Cath.lis Ecc.siae prae.ctae
Agrigentinae secus moenia dictae civitatis vias publicas et alios confines
cum omnibus et singulis iustis eius juribus et legitimis pertinenciis
sub infrascriptis tam oneribus, lege et conditione quibus et eis
praecedentibus intelligatur et sit ad praesentem documentum et non aliter etc.
Primo quod praedictum Palatium sive locus dello Steri
supra donatum annis praeteritis per ipsum Baronem fuit
concessum ad benefaciendum Nicolao Fiderichello Agrigentino
virtute actus manupublica die etc. in quo per ipsum de Fiderichello
inveniuntur nonnulla beneficia, tam arborum viridarii
quam aliter. Ideo teneatur dictus Re.mus Episcopus donatarius sive
praedictum Seminarium solvere dicto Fiderichello pretium omnium
benefactorum per eum operatorum et in dicto Hospitio et loco dello
Steri factorum et existentium prout et quiadmodum ipse
Baro tunc se obligavit in dicto actu concessionis olim factae
dicto de Fiderichello manupublica et non aliter nec alio modo.
(al margine) Coll’obligazione di
mantenere due alunni della
terra di Sicoliana ed uno del-
la terra di Cattolica.
Item etiam quod dictus Baro donans et sui heredes et
successores in perpetuum stante presenti donatione loci praedicti in quo
est construendum praedictum Seminarium possint et libere va-
leant ad eorum electionem beneplacitum et voluntatem
in ipso Seminario collocare ut dicitur pro alumnis
tres pueros eligendos et nominandos per ipsum Baronem
et suos, hoc est dui si Sicoliana et uno della terra
nominata noviter della Cattolica per ipsum Baronem
constructa et hoc toties quoties numerus praedictorum
trium puerorum per mortem, egressum vel alia quavis causa
defecerit, cum facultate commutandi, eligendi et nomi-
nandi toties quoties opus erit et casus evenerit, quos
tres pueros eligendos et nominandos dictus Rev.mus Episcopus eiusque
successores ad dictum Seminarium eiusque Deputati recipere et
acceptare teneantur et habeant et debeant eosque pacto
aliquo recusare non valeant, et non aliter nec alio modo.
Factum quidem praedictum Hospitium sive locum dello Steri
Grandi superius cum suis juribus donatum liberum
immune et exemptum et expeditum ab omni et quovis
alio onere impositione gravamine, censu et cuius-
vis alterius genere servitutis etc.
Cuis quidem Hospitii sive loci praedicti superius donati possessionem etc.
Et constituit etc.
Ad habendum per dictum R.um Epi.um donatarium me Not.o etc. prae.ctum
Hospitium sive locum dello Steri Grandi ut supra cum suis
iuribus donatum de cetero et ex nunc in anthea tenendum, possi-
dendum etc.
Cedens propterea praedictus donans per se etc. praedicto R.mo Episcopo
donatario me notario pro se etc. omnia et singula iura actiones
reales et personales qua et quas habuit, habebat, potest
et sperat habere, seu spereret in dicto Hospitio superius cum ju-
ribus suis donato, eiusque evictione et defensione contra et
adversus omnes et quascumque personas quomodolibet obli-
gatas earumque heredes et bona virtute et auctoritate quo-
rumvis jurium, actorum et scripturarum publicarum et privatarum etc.
et sine quomodocumque etc. quatenus etc. ponens etc. ut a modo etc.
Et hoc ad opus et effectum praedictum construendi Seminarium prae-
dictum Clericorum dictae Cathedralis Ecclesiae Agrigentinae et eo
constructo commorandi dictos Clericos et alios Clericos cum eo-
rum Ministris, ibidemque quavis fabricas, viridaria, officinas,
ceteraque necessaria faciendi, prout ipsi R.mo Episcopo placuerit et
bene visum fuerit, et non aliter etc.
Item sub hac propria constitutione et lege, qua et ea procedente illigatur et sit
ad praesentem deventum, quo casu quo praedictum Seminarium eiusque De-
putati, sive Rev.mi Episcopi successores ipsius Rev.mi Fratris Vincen-
tii donatarii recusarent, ut dicitur non volessero ricevere detti
tre per ditto Barone e suoi successori eligendi et nominan-
di pro alumnis in ditto Seminario, quo tunc et eo casu praesens donatio
statim ipso jure et ipso facto evanescat et sit cassa, irrita
et nulla, dictumque Hospitium sive locum dello Steri supra donatum
iterum et de novo revertatur et reverti debeat ad ipsum Ba-
ronem et suos etc. e volendo esso Seminario ritenersi detto luogo dello
Steri, teneatur solvere ipsi Baroni et suis etc. eius pretium juxta
experti mentem faciendum per communes amicos communiter
eligendos, statim et incontinenti facta recusantia in recuperandos
dictos tres pueros per eundem Baronem et suos eligendos et
nominandos et non aliter etc.
Quam quidem presentem donationem omniaque et singula supradicta
et infrascripta praedictus Donator per se etc. promisit cum juramento ratam
et ratam habere etc. in omnem eventum etc. in pace etc. et promisit illam non in-
fringere, revocare, retractare et annullare nec infringi, revocari,
retractari et annullari facere vitio ingratitudine paupertate reli-
gionis ingressus defectu alimentorum procreatione filiorum aut alia
quavis de causa scita vel ignorata etc. sub hypoteca etc. cum re-
fectione etc. Respondentes etc. et maxime […] si unquam de revocandis capitulo
novissime de registrandis donationibus infra triduum volere et
mandans, quod praesens donatio possit et valeat registrari et insinua-
ri in quovis judice et magistratu ecclesiastico et saeculari tam infra quam post
triduum etc. et praedicta attendere etc. et juras unde etc. Testes Don Hje-
ronimus Longobardus, Don Joseph Gallettus, S. T. Doctor Clericus Franciscus
Cinquemano et Bartholomeus Costa. Ex actis mei Notarii Rodulfi
Sclafani Agrigenti. Collectione salva. Eodem supradicta donatio fuit
registrata et insinuata in actis Curtis Spectabilium Juratorum Magnificae Civitatis
Agrigenti et in quinterno, ubi registrari et insinuari solent aliae donationes
infra triduum juxta formam Capitulorum Regni et Regiae Pragmaticae. Unde ut in
futurum appareant facta est praesens hodie suis die, loco et tempore valiturum etc.
Michael de Salvo Pro Magister Notarius.
Crediti Iolanda Alessi e Giuseppe Lentini